Inscription on Samuel Horsley Monument

Prope hunc lapidem
conditum est illud omne quod caducum erat
optimae matrisfamilias
SARAE.
secundae uxoris peramatae SAMUELIS HORSLEY, L.L.D. huis ecclesiae
per annos multos Rectoris : Meneuensis autem primum, post Roffensis,
nunc Asaphensis ecclesiae Episcopi.

Femina sanctimonia praecellens, et morum comitate amabilis, omnibus
laudata, cara et jucunda vixit, mortua lugetur.
Pauperum lacrymae et pia vota, odorem vere divinum spirantia,
memoriam eius condiunt.
Anno aetatis 54° ineunte, feria hebdomadis 2°, dies Aprilis 2°. A.D. 1805,
corpus fragile morbo insanabili succubuit, cuius, lente grassantis saevitiam,
memorando patientiae exemplo novendecim annos pertulerat.
Visum est DEO OPT. MAX. clementissimo
vitam, in continuis ferme doloribus actam, morte placida, et
spei plena, ad exitum perducere :
"Ubi tuus, Mors, aculeus? ubi tua, Orce, est victoria?
"Gloria DEO, - - - - - - - - - - - - - Hallelujah!"
Has voces ore moribundo proserens, in morte insultans Morti,
pia mulier obdormivit.
Maritus octodecim superstes menses, diem obiit, feria hebdomadis 6°,
mensis Octobris die 4° A.D. 1806 : aetat. 73.
Sepultus est autem una cum uxore SARA in eodem conditorio.
Ante uxorem SARAM in matrimonio habuit MARIAM. reverendi
JOANNIS BOTHAM filiam : quae viro, dum ea viveret, percara intra triennii
spatium a nuptis, morte ei erepta est, cum bis peperisset. Sepulta jacet
juxta parentes suos et sororem, in coemeterio ecclesiae Alburiensis, in agro
Surriensi, cuis ecclesiae maritus Rector erat. Filiolae partu secundo
editae, quae bimula extincta est, reliquiae sub pavimento sacrosancti
huius adyti humatae sunt, Filio, quem priorem mater enixa est, vitam
prorogavit DEI Misericordia, Heneagio, qui vidui patris senectutem curis
assiduis fovebat, sacerdotium gerens, et ecclesiae cathedralis paternae
Praebendarius.

Sibi et Suis vivens posuit
SAMUEL HORSLEY,
A.D. MDCCCV.

English Translation

Return to Memorials